Rozmiar: 15909 bajtów

- 3 -

1261. September 5.

In nomine domini amen. Nos Thomas dei gracia Wratislauiensis episcopus notumfacimus modernorum presencie et memorie posterorum quod conueutum Cisterciensis ordinis de domo Andreyou regulariter propagatum de nostro consensu et fauore super fluuium Rudam in nostra collocatum dyocesi paterno amplexu excepimus ex meritis eiusdem conuentus nobis intendentes meritum comparare et incrementum eius principaliter ad laudem dei et animarnm salutem, secundario ad nostrum solacium et decorem nostre dyocesis de bono in melius dilatari et proficere cupientes. Licet autem alia monasteria nostre dyocesis per nostros antecessores et nos largitate deo acceptabili pie caritatis consilio sint dotata, oportunam tamen facultatem non habemus predicte domui que est nouelle plantacionis similia faciendi, maxime cum bona episcopatus Wratislauiensis eidem domui non adiaceant de vicino de quibus posset fratribus ibidem degentibus super sustentacione congrua prouideri, verum facientes quod possumus hoc eis de liberalitate Wratislauiensis ecclesie cum consensu nostri capituli grata concedinus voluntate, ut si que silue inculte vel Dambroui quarum decimacio ad nullum alium hactenus pertinuisse dinoscitur ad manum et proprietatem domus eiusdem ex donacione domini ducis vel alio honesto titulo peruenerint habeat predictum monasterium cum cedem terre culte fuerint ius percipiendi decimas in eisdem usque ad centum mansos magnos, que decime in memoriam anime nostre et episcoporum Wratislauiensium eidem loco perpetua deseruiant firmitate. In cuius rei robur et memoriam literam istam sigillis nostro et nostri capituli communimus. Actum in Vyazd anno dominice Incarnacionis M.CC. sexagesimo primo. Non. septembr. presentibus domino Gregorio preposito Opoliensi et canonico nostro. Leonardo capellano et canonico nostro et aliis capellanis curie nostre. Philippo procuratore nostro, magistro Andrea medico, Petro, Iacobo, Andrea. Scripta per manum Iohannis Scriptoris nostri.

Aus dem Original auf Pergament im Archiv zu Rauden mitgetheilt von Herrn Dr. Potthast.
Ein Siegel hangt an einer grünseidenen Schnur, ist aber sehr verletzt; es lasst sich nur noch die aufrecht stehende Figur eines Bischofs erkennen; die Legende ist bis auf die Buchstaben ISLA abgebrockelt. Der Stoff: weisses Wacht. Das Kapitelsiegel, welches an einer weiss-roth-grünseidenen Schnur gehangen, fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów